Dicta etiam sua sic unicuique hominum ordini conformabat, ut auditores sui nihil moribus suis concordius dici posse faterentur. Ille monachis, ille clericis, ille laicis, ad cujusque propositum sua verba dispensabat. Monachos ut ne minima quidem sui ordinis contemnerent admonebat, contestans quia per contemptum minimorum ruerent in destructionem et despectum omnium bonorum. Quod dictum sub exemplo vivarii proponebat, dicens clausuram illius districtioni ordinis monastici a similari. Quandoquidem, inquit, sicut pisces decurrente aqua vivarii moriuntur, si clausurae ipsius minutatim ac saepe crepant nec reficiuntur; ita omnis religio monastici ordinis funditus perit, si custodia ejus per modicarum contemptum culparum paulatim a fervore sui tepescit, attestante Scriptura, quae ait: Qui modica despicit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1) . Clericos quoque qualiter se in sorte Dei custodire deberent instruebat, eisque magnopere esse cavendum, ne si a sorte Dei caderent, in sortem diaboli per neglectum conversationis et ordinis sui deciderent. Conjugatos etiam qua fide, qua dilectione, qua familiaritate, secundum tam Deum quam secundum saeculum sibi invicem copulari deberent edocebat; virum quidem ut suam uxoren sicut seipsum diligeret, nec praeter illam aliam nosset, ejusque sicut sui corporis absque omni sinistra suspicione curam haberet. Mulierem vero quatenus viro suo cum omni subjectione et amore obtemperaret, eumque ad bene agendum sedula incitaret, nec non animum ejus si forte contra aequum in quemquam tumeret, qua affabilitate mitigaret.
Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.