Haec autem quae eum vel admonuisse, vel instruxisse, vel edocuisse dicimus, non eo ut aliis mos est docendi modo exercebat, sed longe aliter singula quaeque sub vulgaribus et notis exemplis proponens, solidaeque rationis testimonio fulciens, ac remota omni ambiguitate, in mentibus auditorum deponens. Laetabatur ergo quisquis illius colloquio uti poterat, quoniam in eo quodcumque petebatur divinum consilium in promptu erat. Hinc eum omnis sexus et aetas mirabatur, et mirando amplectebatur, quoque potentior aliisque praestantior, eo magis quisque erat ad ministrandum ei devotior atque proclivior. Non fuit comes in Anglia seu comitissa, vel ulla persona potens, quae non judicaret se sua coram Deo merita perdidisse, si contingeret se Anselmo abbati Beccensi gratiam cujusvis officii tunc temporis non exhibuisse [ al., habuisse]. Rex ipse Wilhelmus, qui armis Angliam ceperat et ea tempestate regnabat, quamvis ob magnitudinem sui cunctis fere videretur rigidus ac formidabilis, Anselmo tamen ita erat inclinus [ al., inclinatus] et affabilis, ut ipso praesente omnino quam esse solebat, stupentibus aliis, fieret alius.
Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.