NOTEdiSTORIA

Pro sua igitur excellenti fama Anselmus totius Angliae partibus notus, ac pro reverenda sanctitate charus cunctis effectu, iter repetendi Northmanniam ingreditur ditatus multiplici dono, quod honori ac utilitati Ecclesiae suae usque hodie servire dignoscitur. Familiaris ergo ei dehinc Anglia facta est, et prout diversitas causarum ferebat, ab eo frequentata. Ut autem omnipotens Deus demonstraret se gratiae ipsius quam invenerat apud homines esse auctorem, et illum apud se quam apud homines gratiam invenisse potiorem, quosdam viros per visum dignatus est visitare, et qualiter per eum ab infirmitate, qua nimis graviter vexabantur, convalescerent edocere. Horum quos dico, duos qui inter suos non ignobilis famae erant, exempli causa. proponam, qui, sicut a veridicis ipsius monasterii cujus abbas diu exstiterat, monachis accepti, in eodem ipsius monasterio, illis praesentibus, per eum curati sunt.

Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.