NOTEdiSTORIA

Quidam igitur vir nobilis et strenuus in confinio Pontivi ac Flandriae praepotens habebatur. Hic in corpore lepra percussus, eo majori moerore afflictus est, quo se et a suis contra dignitatem natalium suorum pro obscenitate tanti mali despici deserique videbat. Conversus itaque ad Deum est, et crebris orationibus cum eleemosynarum largitionibus opem ab eo precabatur. Una igitur noctium ei per visum quidam apparuit, monens ut si pristinae sanitati restitui vellet, Beccum iret, et apud abbatem Anselmum efficeret quatenus aquam, unde manus inter missam suam lavaret, in potum illi conferret. Qui visioni credulus quo monebatur, impiger tendit, atque Anselmo cur adveniret secreto innotuit. Stupet ille ad verba, et hominem ut talibus desistat multis modis adjuvat. At ipse in precibus perstat, et multo magis ut sibi misereatur exorat, nec patiatur ut ea medecina fraudetur, unde sibi celerem salutem ad futuram pro divino promisso credebat. Quid plura? Vicit pietas pectus humilitatis, et pro homine Deum postulaturus matutino tempore missam secretius celebrat. Admittitur aeger, et quam petebat aquam de manu viri accepit. Quae in potum illico sumpta, et hominem morbidum integerrimae sanitati restituit, et in laudem Dei multorum ora dissolvit. Clam itaque virum qui venerat a se Anselmus emisit, denuntians ei in nomine Domini ne unquam hoc factum sibi ascriberet, sed sola divina miseratione perfectum esse certissime sciret, et hoc ita esse tacita funditus mentione suae personae sciscitantibus responderet.

Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.