NOTEdiSTORIA

Quo etiam tempore quidam frater de congregatione, valida corporis infirmitate percussus, ad extrema deductus est. Huic in sommo quidam astitit, et quod vitam atque salutem recuperaret, si aqua ab Anselmo sanctificata aspergeretur, ipsi promisit: aeger ergo Anselmum se visitantem secundum visionem [ al., tacita visione], de aqua precatus est, et, voluntatis compos effectus, evestigio sanitati restitutus est.

Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.