NOTEdiSTORIA

Haec pro ostendenda gratia viri paucis interim dicta sint. Attamen de gratia quam meruerat apud homines, non multum his qui mores illius novere mirandum video, propterea quod quaedam appetibilis suavitatis ubicunque erat ex conversatione ejus emergebat, quae in amicitiam illius ac familiaritatem cunctos agebat. Ipsius etenim studii semper erga omnes exstiterat, ut ea potissimum ageret, quae aliis magis commoda esse posse intelligebat. Unde cum interrogaretur quid emolumenti acquirerent, qui servata aequitate aliorum voluntati, in quibuscunque possent concordare satagerent; quidve detrimenti occurrerent, qui suam potius quam caeterorum voluntatem implere studerent, hoc modo respondebat: « Qui aliorum voluntati concordare per omnia in bono nititur, hoc apud justum judicem Deum meretur, ut quemadmodum ipse aliorum voluntati in hac vita, ita Deus et omnia secum suae voluntati concordent in alia vita. Qui vero aliorum voluntate contempta suam implere contendit, id ejusdem judicis sententia damni subibit, ut quoniam ipse in vita praesenti voluntati nullius; nullus quoque in futura velit, aut debeat concors esse voluntati illius. Eadem quippe mensura, qua quisque aliis mensus fuerit, remetietur ei (Luc. VI, 38). » Hujus igitur rationis Anselmus consideratione subnixus, nulli gravis, nulli volebat onerosus existere, etiam si a monachicae institutionis austeritate hac de causa deberet aliquantulum temperare. Et quidem ut eum discretionis ordo docebat, nonnunquam ab ipsa severitate aliis condescendo temperabat. In quo quid hi sensuri sint qui post nos ista fortasssis lecturi vel audituri sunt, praescire non possumus. Nos tamen qui vitae illius modum scire meruimus, magis in eo laudandum aestimamus, quod a rigore sui propositi aliquando pro ratione descendebat, quam si continue in ipso rigidus indiscrete persisteret. Ratione siquidem agi virtutis est, vitii vero contra.

Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.