Inter haec quidam clericus aetate juvenis, Boso nomine, Beccum venit, abbatis colloquium expetens. Erat enim idem acer ingenio, et quibusdam perplexis quaestionibus involverat animum, nec reperire quemquam poterat qui eas sibi ad votum evolveret. Loquens igitur cum Anselmo, ac nodos ei sui cordis depromens, omnia quae desiderabat ab eo sine scrupulo deceptionis [ al., disceptationis] accepit. Miratus ergo hominem est, et nimio illius amore devinctus. Dehinc ergo cum ejus allocutione familiarite potiretur, illectus ad contemptum saeculi emenso brevi spatio, Becci monachus factus est. Cujus conversioni simul et conversationi diabolus graviter invidens, in tantam illum tentationis procellam demersit, ut, succedendibus sibi variis cogitationum tumultibus, vix mentis suae compos existeret. Transierunt in hoc quidam dies, et seipsa semper fiebat immanior tentatio eadem. Turbatus ergo et mente confusus Anselmum adiit, animique sui fluctus illi exposuit. At ipse cum singula intellexisset, hoc solum pio affectu, « scilicet consulat tibi Deus! » ei respondit, illicoque fratrem a se dimisit. Evestigio autem tanta tranquillitas mentis illum secuta est, ut, sicut ipsemet mihi referebat, ultra quam dictu credibile sit, subito alius fieret ab eo qui fuit. Itaque omnis illa tentatio penitus evanuit, nec quidquam hujusmodi in se ulterius Sensit.
Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.