NOTEdiSTORIA

Per idem tempus cum consulatus sui tempore imperator Honorius in urbe Mediolanensium, Lybicarum ferarum exhiberet munus, populo illuc concurrente, data copia est missis militibus tunc ab Stilicone comite hortatu Eusebii praefecti, ut Cresconius quidam de ecclesia raperetur; quem confugientem ad altare Domini sanctus Episcopus cum clericis, qui in tempore aderant, defendendum circumdedit. Sed multitudo militum, quae duces suos habebat de perfidia Arianorum, praevaluit adversum paucos; atque, ablato Cresconio, exsultantes ad amphitheatrum reverterunt, Ecclesiae luctum non modicum reliquentes; nam Sacerdos prostratus ante altare Domini factum diu flevit. Sed in tempore cum revertissent, et renuntiassent iis, a quibus fuerant destinati milites, dimissi leopardi saltu celeri ad eumdem locum, in quo sederant qui de Ecclesia triumphabant, ascendentes graviter laniatos reliquerunt. Quod ubi vidit tunc Stilico comes, poenitentia motus est, ita ut per multos dies satisfaceret Sacerdoti, et illaesum quidem illum qui ablatus fuerat, dimisit: sed quia gravissimorum criminum erat reus, et aliter emendari non poterat, ad exsilium destinavit, non multo post indulgentia prosequente.

Durante il consolato di Onorio a Milano, mentre l’imperatore assisteva a giochi con belve libiche, alcuni soldati inviati dal generale Stilicone, su consiglio del prefetto Eusebio, tentarono di rapire Cresconio, rifugiatosi nella chiesa.

Ambrogio e i suoi chierici cercarono di proteggerlo accanto all’altare, ma i soldati, guidati da ariani, lo strapparono via con la forza e tornarono trionfanti all’anfiteatro, lasciando la Chiesa nel dolore.

Ambrogio, prostrato davanti all’altare, pianse a lungo per l’accaduto.

Ma un segno divino seguì l’ingiustizia: quando i soldati tornarono all’anfiteatro, i leopardi liberati si avventarono su di loro, ferendoli gravemente.

Vedendo questo, Stilicone si pentì, restituì Cresconio illeso, ma, a causa dei suoi crimini, lo mandò in esilio, concedendogli poi il perdono poco dopo.

Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.