NOTEdiSTORIA

Ingemiscebat enim vehementer cum videret radicem omnium malorum avaritiam pullulare, quae neque copia neque inopia minui potest, magis magisque increscere in hominibus, et maxime in iis qui in potestatibus erant constituti; ita ut interveniendi illi apud illos gravissimus labor esset, quia omnia pretio distrahebantur. Quae res primo omne malum invexit Italiae, et exinde omnia verguntur in pejus. Et quid dicam, si in hujusmodi personis ita rabiem suam exercet, qui solent aut filiorum aut propinquorum causas praetendere: Ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4); quandoquidem plerosque ceperit etiam coelibes sacerdotes vel levitas, quibus portio Deus est, ut etiam ipsi illam appetant (Deut. XVIII, 2)? Et vae nobis miseris! quia nec fine mundi provocamur, ut tam gravi jugo servitutis liberari velimus, quod demergit ad profundum inferni; ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Attamen beatus ille qui quandoque conversus, diruptis vinculis, atque projecto jugo hujusmodi dominationis, tenebit, et allidet parvulos ejus ad petram (Psal. CXXXVI, 9), hoc est, omnes intentiones ejus allidet ad Christum, qui secundum Apostolum petra est, quae omnes ad se allisos interimit, ipsa inviolabilis manens, nec reum faciens eum, qui ad se alliserit nequissimi uteri deteriores partus, sed innocentem; ita ut securus possit dicere: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 57). Quia cui nihil in saeculo est, illi vere portio est Christus: Et qui contempserit parva, multa percipiet, insuper et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29).

Ambrogio soffriva profondamente nel vedere l’avidità, radice di ogni male, diffondersi ovunque, soprattutto tra coloro che detenevano il potere. Nulla sembrava arginarla, né la ricchezza né la povertà.

Era un peso intervenire presso i potenti, poiché tutto veniva venduto a prezzo di denaro, portando l’Italia in rovina.

Ma il peggio era vedere questa corruzione insinuarsi anche tra i chierici, inclusi i sacerdoti e i leviti, che avrebbero dovuto avere Dio come unica ricchezza (Deuteronomio 18,2).

Ambrogio esclamava con angoscia: «Vae nobis miseris!» – Guai a noi, poiché neanche la prospettiva della fine del mondo ci scuote, e non desideriamo essere liberati dal giogo del peccato.

Solo chi, convertendosi, si libera dalle catene dell’avidità e getta via il peso della ricchezza, potrà spezzare le proprie passioni contro la roccia di Cristo, che resta inviolata e non condanna chi si affida a Lui (Salmo 136,9).

Egli potrà proclamare con fiducia: «Il Signore è la mia parte di eredità» (Salmo 118,57), perché chi rinuncia ai beni terreni riceverà il centuplo e la vita eterna (Matteo 19,29).

Traduzione in italiano a cura di Note di Storia, pubblicata a solo scopo divulgativo e per facilitare la comprensione del testo.